Et ecce velum templi, quod erat ante Sancta sanctorum, scissum est a summo usque deorsum. Remigius dixit, velum, quod dicebatur exterius, scissum est, quod mystice tantum dictum est, vel forte etiam velum appensum ante fores templi, quod ad tegendas fores appositum est, dicit Josephus, cum interiori velo scissum. Nam et in Evangelio Nazaraeorum superliminare templi infinitae magnitudinis fractum esse legitur auditasque voces in aere: Transeamus ex his sedibus. Terra quoque mota est, petrae scissae, monumenta aperta. Et quidam sancti surrexerunt a mortuis, et venerunt in Jerusalem, et apparuerunt multis. Forte hi fuerunt de quibus, super Epistolam ad Hebraeos legitur, quod multi affectaverunt sepeliri in terra sancta, ut Domino resurgente resurgerent: utrum aliqui eorum ita permanserunt, et cum Domino ascendente ascenderint, nescimus. Quod autem aliqui eorum iterum mortui sunt, postquam Dominum surrexisset testificati sunt, scimus quia corpora quorumdam adhuc quiescunt in Jerusalem, et sanctus Iscarioth, unus eorum fuisse a quibusdam perhibetur. His visis Centurioet qui eum eo custodiebant Jesum, timuerunt, et dicebant: Vere filius Dei erat iste. Quia hora nona mortuo Domino Centurio factus est praeco fidei nostrae, et perfidis recedentibus, licuit Joseph, et Nicodemo disponere de funere, et mulieribus accedere propius, ideo hora nona convenimus non ad missale officium, sed quasi ad funeris obsequium.